Gambar halaman
PDF
ePub
[blocks in formation]

RICARDUS de BELLO CAMPO comes WIGORNIE Dominus LE DESPENSER et de BERGAVENNY omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem.

Inspeximus confirmacionem THOME LE DESPENSER et domine ELIZABETE consortis sue quam fecit burgensibus nostris de KENFEG de libertatibus eorum in hec verba. (Vide No. CCCX.)

Et nos igitur prefatus RICARDUS de BELLO CAMPO comes WIGORNIE pro eo quod per cartas progenitorum nostrorum concessum fuit prefatis burgensibus nostris quod si aliquos de burgensibus nostris ville nostre predicte ad comitatum nostrum GLAMORGANCIE aliquo tempore attachiari contigerit quod medietas inquisicionis que super eos capi debeat sit de burgo ville nostre predicte et altera medietas de visineto. Ac jam ad supplicacionem predictorum burgensium ville nostre predicte concessimus [quod quocies contigerit aliquos de dictis burgensibus ad comitatum nostrum GLAMORGANCIE aliquo tempore imposterum attachiari quod inquisi[cio inde super eos fiat mo]do supradicto ad primum secundum vel tercium commotum GLAMORGANCIE post quem ipsos vel eorum [aliquem ibidem debituros attachiari contigerit ita quod non] sit communis aut notarius latro. Ac eciam . . . . don]aciones et concessiones predictas ratas habentes et gratas [. eas pro nobis et h[eredibus nostris dietis burgens]ibus nostris concedimus et confirmamus easque tenore presencium innovamus. Volentes et concedentes imperpetuum pro [nobis et heredibus nostris quod carta predicta] confir

macionis nostre et donacionis nostre predicte in omnibus et singulis articulis suis firmiter et [in]violabiliter observetur [aliqua] interrupcione non obstante. In cujus rei testimonium huic presenti carte confirmacionis et donacionis nostre sigillum c[ancellarie nostre de KAERDIFF] apposuimus. Hiis testibus venerabilibus viris WILLELMO abbate de MARGAM LLEISANT abbate de NETH JOHANNE STRADELYNG tunc vicecomite nostro GLAMORGANCIE et MORGANCIE JOHANNE de Sancto JOHANNE OLIVERO de Sancto JOHANNE GILBERTO DENYS et ED[WARDO STRADELYNG] militibus JOHANNE LAURENCE ROBERTO WALSSHE et WALTERO MORETON armigeris et multis aliis. Teste meipso apud KAERDIFF primo die Maii anno regni Regis HENRICI quinti post conquestum nono. WIGRYM.

Richard Beauchamp, Lord Bergavenny, married Isabel, who by the death of her brother Richard had become heiress of Glamorgan, and was in ward to the Crown. They were married 27th July, 12 Henry IV., 1411, and he had livery of her lands 2 Henry V. He was created Earl of Worcester 1420, and died 18th March, 1422. This Charter therefore was granted seven years after he had had livery, ten months before his death, ten days before that to the burgesses of Cardiff, and on the same day with that to the burgesses of Neath.

CCCXXXIII.

ACQUITTANCE BY SIR GILBERT DENYS TO SIR
EDWARD STRADLING.

[G. G. F.]

1 Nov. 9 HEN: V. 1421.

Noverint universi per presentes me GILBERTUM DENYS militem remisisse relaxisse et omnino pro me et heredibus meis imperpetuum quietam clamasse EDWARDO STRADELYNG militi omnimodas actiones tam reales quam personales quas erga prefatum EDWARDUM habui habeo seu quovis modo habere potero a principio mundi usque in die confectionis presentium.

In cujus rei testimonium presentibus sigillum meum apposui. Datum primo die Novembris anno regni Regis HENRICI quinti post conquestum

nono.

Seal gone. Deed poll. Endorsed-"Quittans of Sir Gilberd Denys."

CCCXXXIV.

ACQUITTANCE BY DAVID AP HOPKYN AND

JOHN

HIS SON, TO WILLIAM CLEMENT AND MATILDA
MARLE, HIS WIFE, OF A BURGAGE IN SWANSEA.

[G. G. F.]

21 APRIL. 1422.

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit DAVID ap HOPKYN et JOHANNES ap DAVID filius predicti DAVID ap HOPKYN salutem. Noveritis nos prefatos DAVID et JOHANNEM remisisse relaxasse et omnino de et pro nobis et heredibus nostris imperpetuum quietumclamasse WILLELMO CLEMENT et MATILDE MARLE uxori ejus in possessione existente heredibus et assignatis suis imperpetuum totum jus nostrum statum et clameum que unquam habuimus habemus seu quovis modo in futurum habere poterimus de et in uno burgagio cum pertinenciis in villa de SWAYNSEY jacente in vico piscatorum inter tenementum magistri hospitalis Beati DAVID ibidem ex parte boriali et tenementum YEVAN ap DAVID ap ROBERT ex parte australi et extendit se in longitudine a regali via ex parte orientali usque ad tenementum JOHANNIS WYLLYM ex parte occidentali. Ita quod nec nos prefati DAVID et JOHANNES nec heredes nostri nec aliquis alius per nos pro nobis aut nomine nostro aliquod jus vel clameum de vel in predicto burgagio cum pertinenciis nec in aliqua parcella eorundem decetero exigere clamare vel vendicare poterimus nec debemus quovismodo

in futurum set ab omni actione juris et clamei inde exigendi seu habendi simus penitus exclusi imperpetuum per presentes. Et nos vero predicti DAVID et JOHANNES et heredes nostri predictum burgagium cum pertinenciis prefatis WILLELMO et MATILDE heredibus et assignatis eorum contra omnes gentes warantizabimus et imperpetuum defendemus. In cujus rei testimonium huic presenti scripto nostro sigilla nostra apposuimus. Hiis testibus WILLELMO SMYTH vicario de SWAYNSEY predicto JOHANNE DYER capellano JOHANNE ROBERT JOHANNE BENITT WILLELMO AUSTYN et multis aliis. Datum apud SWAYNSEY supradictum vicesimo primo die Aprilis anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo secundo.

Seal lost.

CCCXXXV.

GRANT OF LAND IN WRYNSTONE BY JOHN AP HOELL HYR, CHAPLAIN TO THOMAS AP JEVAN AP DAVID. [ADD: CHART: 24. 303.]

3 FEB. 9 HEN: V. 1422.

Sciant presentes et futuri quod ego JOHANNES ap HOELL hyr capellanus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi THOME ap JEVAN ap DAVID omnia terras et tenementa mea prata boscos, pasturas et vasta que habeo in feodo de WRYNSTONE quondam ROBERTI ELY. Habendum et tenendum omnia predicta terras et tenementa prata boscos pasturas et vasta cum omnibus pertinentiis predicto THOME heredibus et assignatis suis imperpetuum de capitali domino feodi illius per redditus et servicia inde debita et de jure consueta. Et ego vero predictus JOHANNES ap HOELL hyr capellanus et heredes mei omnia predicta terras et tenementa prata boscos pasturas et vasta cum omnibus suis pertinentiis predicto THOME heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus et

imperpetuum defendemus. In cujus rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui. Hiis testibus ROBERTO SEVOLL HOELL ap THOMAS RICHARD of YRLOUND EDWARD DALDEN JACOBO MULWERT et multis aliis. Data apud WRYNSTON tertia die Februarii anno regni Regis HENRICI quinti post conquestum IXo.

CCCXXXVI.

ISABELLA, COUNTESS OF WORCESTER, CONFIRMATION TO THE BURGESSES OF NEATH.

[ORIGINAL UNKNOWN.]

24 APRIL. 1 HEN: VI. 1423.

ISABELLA Comitissa WIGORNIE domina le DESPENSER GLAMORGANCIE et MORGANCIE omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem.

Inspeximus confirmacionem THOME le DESPENSER domini GLAMORGANCIE et MORGANCIE patris nostri quam fecit burgensibus nostris de NEETH in hec verba.

THOMAS le DESPENSER filius et heres EDWARDI le DESPENSER etiam ut in charta priori. [Vide No. cccxII.]

Et nos igitur ISABELLA comitissa WIGORNIE de uberiori gratia nostra concessimus eisdem burgensibus nostris eorum heredibus et successoribus quod si ipsi aut eorum aliquis ponantur vel ponatur in processu in comitatu vel in aliqua curia curiarum nostrarum dominii nostri GLAMORGAN et MORGANUCKE quod ipsi burgenses eorum heredes et successores et eorum quilibet infra hundredum nostrum de NEETH predicto et ibidem triari et terminari possint vel possit futuris temporibus duraturis vel si aliquis vel eorum aliqui accusatus seu attachiatus fuerit imposterum in comitatu seu in aliqua curia curiarum nostrorum dominii nostri GLAMORGAN et MORGANUCKE

« SebelumnyaLanjutkan »