Gambar halaman
PDF
ePub

CHADERTONI S.T.P., Præsidis, scriptæ; quamobrem huic MS. nomen Codex Chadertonianus' est inditum."

6

De nostra Editione pauca restant dicenda.-Præside adhortante ut Editoris munus ipse obirem, Collegii Archiva atque omnes Statutorum Codd. MSS. sedulo rimatus sum, ut hæc Editio Societatis nostræ votis responderet. Ipsum Autographon, iterum et sæpius evolutum, ad literam (quantum fieri licuit) exprimendum curavi: nihil, enim, mutare ausus sum, nisi in voce una et altera manifestissime mendosa; et lectiones e textu rejectas in margine religiose retinui. Notulas quasdam, sed rariores, easque vix et ne vix quidem tuto omittendas, ad calcem paginæ subjeci. In chartulis per prelum perducendis, summa diligentia elaboratum est, ut Editio hæc impressa typothetæ mendis purgatissima in lucem prodiret.Vale!

Datum e Collegio Reginali, 19 Julii 1822.

Præfatio Regina Fundatricis. 1.

G. C. G.

ELISABETH*, Dei gratia Regina ANGLIE et FRANCIÆ, et Domina HIBERNIE, dilectis nobis in visceribus Jesu Christi Magistro ANDREÆ DOKETT, Primo Præsidenti Collegii nostri

" De duobus Exemplaribus quæ fuerant olim privati juris, operæ, forsan, pretium fuerit pauca in notulis memorâsse :—

1. Extat in Camera Præsidis Exemplar Statutorum annis 1475 et 1559 editorum, transcriptum anno 1565, manu Gulielmi Chadertoni, Coll. Christi tunc Socii. Anno 1730 Codex iste MS. fuit penes Magistrum Trevigar, Aula Clar. Socium; eoden anno transiît in manus Thoma Walkeri, Coll. Regin. Socii; circa annum 1756 demandatus est Gulielmo Sedgwick, Coll. Regin. Præsidi, ut successoribus suis traderetur.

2. Extat in Camera Præsidis Exemplar Statutorum anno 1559 reformatum, transcriptum (ut conjicere licet) tempore Caroli II., inter annos 1668-1681. Prima pagina hanc inscriptionem exhibet ;-- Phin. Fowke, M.D. Coll. Reginal. Cantab. Soc. mutuo dedit Laurentio Catelyn, S. T.B. ejusdem Coll. Socio.

[ocr errors]

* Sic in MS. Autographo: ELISABET' in Exemplare Chadertoniano.

[ocr errors]

in Universitate CANTABRIGIE, et Scholaribus ejusdem Collegii, salutem et pacem in eo per quem Reges regnant et Principes dominantur. Debitum officii Reginalis exigit, suadet pietas, deposcit ratio naturalis, ut, dum in hac lachrymarum valle vixerimus, circa ea specialiter intendamus per quæ publica procuretur utilitas, et, postquam ab hac luce migraverimus, saluti animæ nostræ consulatur.*

De consensu, Igitur, Illustrissimi Principis et Domini mei Domini EDWARDI, Dei gratia ANGLIA et FRANCIÆ Regis, et Domini HIBERNIÆ, et de advisamento Concilii nostri in hac parte, ad quædam Statuta et Ordinationes pro perpetuo stabilimento Collegii prædicti, ut vera Fundatrix ejusdem, procedimus ad hunc qui sequitur modum.

De nomine Collegii, et numero alendo in eodem. 2.

In nomine Summæ et Individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et in memoriam Sanctorum MARGARETÆ et BERNARDI, in quorum nominibus Collegium hoc dedicatur, statuimus primo et ordinamus, quod idem Collegium, COLLEGIUM REGINALE, perpetuis temporibus futuris nuncupetur.

In quo volumus quod sit unus Superior qui Præsidens appelletur, cui omnes Socii, Scholares, et alii inhabitantes quocunque nomine censeantur, in omnibus licitis et honestis pareant atque obedire teneantur cum effectu.

Volumus, insuper, quod in eodem Collegio sint novemdecim Socii; quorum singulos, infra duos annos postquam in Artibus rexerint, sacris volumus Ordinibus initiari, nisi Præsidens et major pars Sociorum longius tempus eis permiserint, sub pœna expulsionis ipso facto.

Et supra dictorum Sociorum numerum, volumus quod in hoc Collegio alantur octo Scholares indigentes; Promus; duo Servitores Præsidentis; et duo Coqui.

Quod si posthac redditus et possessiones Collegii sic notabiliter augeantur ut major numerus quam qui præscribitur

* Sic in Exemplare Chadertoniano; consuletur' in Codice Autographo.

+ Caput 2.' occurrit in margine MS. Autographi.

intra* idem Collegium sustentari possit; tunc, ad Dei laudem suique cultus augmentum, numerus, vel Sociorum vel pauperum Scholarium, augeatur juxta discretionem Præsidentis et majoris partis Sociorum. Si vero, refrigescente charitate aut alio aliquo sinistro eventu, Collegii possessiones diminui contigerit; volumus, extunc, quod numerus, seu Sociorum seu Scholarium, detrahatur et diminuatur juxta discretionem Præsidentis et majoris partis Sociorum.

[blocks in formation]

Statuimus, quod, vacante officio Præsidentis hujus nostri Collegii, statim intra quatuor dies immediate sequentes vacationis diem, vel saltem quam cito cognoverint Socii officium vacare, Senior omnium Sociorum (si tunc in Villa CANTABRIGIÆ præsens esse possit, alioqui Senior Socius tunc Domi præsens, et juxta admissionem in ordine proximus,) convocet omnes Socios in Villa præsentes, innotescendo eisdem vacationem officii præsidentis; et idem Senior antequam recedat injungat eisdem Sociis sic congregatis, ut, si fieri possit, octava die post ejusdem officii vacationem, ipsa dief vacationis minime computata, singuli Socii in Villa præsentes iterum conveniant in Capella Collegii, certa hora per dictum Seniorem limitanda, ad providendum eidem Collegio de utili et idoneo Præsidente.

Octava vero die, convocatis iterum omnibus Sociis tunc in Villa præsentibus, (absentibus tunc Sociis a danda voce in hac electione penitus seclusis,) Senior prædictus eosdem hortetur ac illis injungat sub hac quæ sequitur forma: In'jungo vobis, in virtute Jesu Christi et sub periculo animarum ' vestrarum, ut virum magis idoneum vestro judicio, omni partialitate remota, in Præsidentem hujus Collegii eligatis, secundum • Deum; qui sit vir providus, discretus, competenter literatus, in 'Universitate aliqua hujus Regni Doctoratus titulo insignitus, • vel ad minus in Baccalaureorum Theologiæ ordinem cooptatus, in spiritualibus et temporalibus circumspectus, honestate morum 'præclarus, conversationis laudabilis, atque famæ redolentis, qui et melius sciverit atque poterit negotia Collegii promovere; dum

* ' Infra,' Codex Autographus. Diei,' Codex Autographus.

tamen Sacerdos fuerit, et expendere poterit annuatim ad minus 6 viginti libras.'

Peracta Injunctione ista, Hymnus, Veni Creator Spiritus,' ab omnibus Sociis præsentibus in Capella, invocando Spiritus Sancti gratiam, solemniter decantetur; cum Oratione, Deus qui corda fidelium, &c.'

6

Quo facto, Senior Socius prædictus associet sibi duos alios Socios maxime Seniores præsentium juxta admissionem ; quibus simul stantibus ad mensam Domini præfatæ Capellæ, primo Senior antedictus coram duobus aliis suffragium suum propria manu scribat; postea vero alii duo scribant singulatim suffragia sua manibus propriis; et deinde omnes alii Socii præsentes, singulatim, pacifice, et sine murmure vel strepitu, (sub pœna expulsionis a Collegio ipso facto,) sua suffragia coram prædictis tribus Senioribus deponant et scribant suis propriis manibus sub hac forma vel consimili, ‘Ego N. eligo N. ad officium Præsidentis hujus Collegii.' Quibus sic conscriptis in una Schedula, præfatus Senior, vel alius quisquam illorum trium, suffragia eadem aperte et distincte legat coram omnibus Sociis præsentibus; et in quem major pars Sociorum omnium tam præsentium quam absentium consenserit, ille pro electo habeatur absque contradictione cujuscunque; quam electionem dictus Senior antequam recedat sub hac forma pronunciare teneatur, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ego N. Senior Socius hujus Collegii, nomine meo et nomine omnium Sociorum meorum, (sive majoris partis eorundem,) eligo et electum pronuncio N. in Prasidentem hujus Collegii.' Si autem contingat majorem partem Sociorum non convenire in unam personam, tunc omnes et singuli Socii vota et suffragia sua, singulatim, rursus †, et de novo, scribant juxta formam præscriptam; et sic faciant ter si toties majori parti Sociorum videbitur expedire: et si nequiverint adhuc concordare, tandem compromittant omnes et singuli Socii præsentes sua suffragia in quinque Socios de maxime Senioribus cmnium præsentium, et in quem major pars ipsorum quinque Seniorum consenserit (quos arctamus,

،

[ocr errors]

* Verbum teneatur' est interpolatum, sed (ut videtur) a prima manu, postulante sententia.

+ Rursum,' Codex Autographus.

sub pœna amissionis suarum Societatum ipso facto, ut electionem perficiant ante horam duodecimam ejusdem diei ibidem,) pro electo habeatur absque hæsitatione vel contradictione quacunque. Quam electionem præfatus Senior, sub pœna incurrendi manifestum perjurium, et sub periculo perpetuæ expulsionis a Collegio, teneatur pronunciare, et personam sic electam admittere; faciatque electum Præsidentem inquiri, et coram Communitate Collegii in Capella ejusdem ad mensam Domini ex Collegii sumptu personaliter præsentari; quo præsente, Psalmum, "Te Deum laudamus," omnes Socii præsentes solemniter cantent; et postea electus Præsidens præstabit hoc quod sequitur “Juramentum,” Seniore Socio idipsum exigente.

Juramentum Præsidentis. 4.

'Jurabis, ac Deo teste promittes, te veram Christi reli• gionem omni animo complexurum; Scripturæ auctoritatem ' hominum judiciis præpositurum; regulam vitæ et summam 'fidei ex verbo Dei petiturum; cætera quæ ex verbo Dei non probantur pro humanis habiturum; auctoritatem Regiam in hominibus summam, et externorum Episcoporum juris'dictioni minime subjectam, æstimaturum; et contrarias verbo Dei opiniones omni voluntate refutaturum; vera consuetis, scripta non scriptis, in religionis causa antehabi

'turum.

[ocr errors]

• Secundo jurabis, quod officium Præsidentis pro tempore tuo fideliter geres; Statuta, Ordinationes, et laudabiles "Consuetudines hujus Collegii, quantum in te est, illæsa ob'servabis; eademque Statuta fideliter exequeris, vel exequi 'procurabis. Sicut te Deus adjuvet et sancta Dei Evangelia.'

Quo facto, Senior Socius Librum Statutorum Clavesque Cistarum quæ ad officium Præsidentis pertinere noscuntur illico tradere non postponat.

De residentia Præsidentis. 5.

Cum certissima rerum omnium experientia edocti sumus, rempublicam omnem brevi casuram, quæ suo Rectore destituitur; operæ pretium duximus statuere, quod Præsidens hujus Collegii resideat in eodem singulis anni quartis per

« SebelumnyaLanjutkan »