Gambar halaman
PDF
ePub

LECTISSIMIS ET GENEROSISSIMIS

JUVENIBUS IN HOSPITIIS CURIALIBUS CONNUTRITIIS, ET JURIS ANGLICANI STUDIO OPERAM NAVANTIBUS ASSIDUAM.-S.

SI Theophrastum, ut ipsum nomen indicat, oratione divinum, circumscripta quædam spatia, et angusti umbraculorum circuli á frequenti auditorum corona, et publico judicum consessu detinuere: Si Socrates, quem sapientissimum virum, Apollo sapientissimus Ethnicorum Dæmon judicavit, nihilo plura volumina edidit, quàm condidit, id est, nulla : mihi quidem generosissimi juvenes, non solùm in scribendi initiis, sed in umbilico etiam et crure valdè metuendum est, ne prima mediis, media ultimis, omnia omnibus, non apposite respondeant: Quæ enim parcè nimis traduntur desiderium, quæ prolixè fastidium pariunt, et medium quæsitum invenire difficile, inventum te

[ocr errors]

nere difficillimum: Cum hanc arduam sanè provinciam primo ingressus fueram, istud me recreavit et sustentavit solatium. Qui curas suscipiunt graviores si mansuetis ingeniis uti volunt judicibus, eorum audere, est agere, velle est posse, velitari est vincere. Fateor in aliquibus tenùs, ultrà, plus ultra perventum esse: Sed vel metam ipsam attingere, imò verò ad eam contendere, sudoris est et virtutis: Quanquam hoc Evo, in hoc presertim Britannia Elysio, nihil in deliciis habetur præter meras orationis illecebras: mira certè quæ placeant, vermiculata verba, nectareas phrases, eloquentiam Atticam exposcunt, omnia limata, arguta, sententiosa esse volunt, planè Aristippèi sunt singuli

prave sectum stomachantur ob unguem.

Quarè seria et submissa prece, mihi vehementer obsecrandi estis insignissimi juvenes, ut hic potiùs otii mei fœtus quàm laboris fructus (vacatio enim hæc proxima quàm sub æquinoctium autumnale Londini non admodùm invitus egi, cum ad privata studia et negotia multum

« SebelumnyaLanjutkan »