1835 17. Acte papal concernant la doctrine et les oeuvres de George Hermes en Allemagne. En date de Rome, le 26 Septembre 1835. (Diario di Roma. 1836. Januário). Gregorius PP. XVI. Ad perpetuam rei memoriam. A - Dum acerbissimas ingemiscimus Catholicae Religionis calamitates, et iacturas, ex teterrimo, diuturnoque -bello quo nefarii homines, apertique Ecclesiae hostes, coacto undique agmine, totis viribus,totisque artibus, tum armis, tum calumniis, tum contumeliis, et maledictis, tum seditiosis denique, sacrilegisque libellis, eam, si fieri posset, prorsus exinanire, ac destruere adnituntur: dum que immanem eorum illacrymantes execramur barbariem, qui propterea in Regularium Claustra, Religiososque viros diabolica furentes insania, ad eos penitus, rapinis, incen diis, caedibusque perdendos, Divina omnia, et humana violare non desinunt; ad augendas, quibus diu, noctuque ob id premimur angustias, illud etiam calamitosissimum, ac summopere deplorandum accedit, quod inter eos, qui pro Religione editis operibus certant, nonnulli simulate se intrudere audeant, qui similiter pro eadem videri volunt, et ostentant se dimicare, ut retenta religionis specie, veritate autem despecta, facilius possint per philosophiam, seu per vanas eorum philosophicas commentationes, et inanem fallaciam, incautos seducere, atque pervertere, hinc et Populos decipere, fidentiusque inimicis palam saevientibus adiutrices porrigere manus. Quapropter ut Nobis impiae, et insidiosae quorumdam horum Scriptorum molitiones innotuerunt, non distulimus per Nostras Encyclicas, aliasque Apostolicas Litteras, callida eorum, et prava denunciare consilia, erroresque damnare, simul et exitiales patefacere fraudes, quibus Divinam Ecclesiae Constitutionem, et Ecclesiasticam Disciplinam, immo et totum ipsum Publicum Ordinem funditus evertere vaferrime contendunt. Et quidem tristis cum censoriis memoratorum Theologorum notationibus 1835 tradita sunt aliis etiam S. Theologiae Magistris ad Catholicam trutinam iterum revocanda; et omnes unanimi consensione convenerunt, illis in locis contineri doctrinas absonas a Catholicarum veritatum principiis, plura reperiri perperam disputata, plura ex ambiguo dicta, plura flexiloqua, et obscura ad implicandam et vitiandam Catholicorum Dogmatum intelligentiam arte, et apte concinnata, et ut plurimum ex Acatholicorum commentis, erroribusque congesta. Tandem rem totam ex integro discutiendam, et examinandam deferri voluimus ad Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales in tota Republica Christiana Inquisitores Generales. Hi autem omni studio, prout rei gravitas postulabat, cuncta, et singula expendentes, post maturam discussionem in Congregatione coram Nobis habita, diiudicarunt, evanescere auctorem in cogitationibus suis, pluraque in dictis operibus contexere absurda, et a doctrina Catholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam Fidei, et credendorum regulam: circa Sacram Scripturam, Traditionem, Revelationem, et Ecclesiae Magisterium: circa motiva credibilitatis: circa argumenta, queis existentia Dei adstrui, confirmarique consuevit: circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, iustitiam, libertatem, eiusque finem in operibus, quae a Theologis vocantur ad extra: nec non circa Gratiae necessitatem, demque, ac ac donorum distributionem, retributionem praemiorum, et poenarum, inflictionem: circa Protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires; eosdemque libros, tamquam continentes doctrinas, et propositiones respective falsas, temerarias, captiosas, in Scepticismum, et Indifferentismum inducentes, erroneas, scandalosas, in Catholicas Scholas iniuriosas, Fidei Divinae eversivas, haeresim sapientes, ac alias ab Ecclesia damnatas, prohibendos, et damnandos esse censuerunt. eius Nos itaque, auditis praefatorum Cardinalium suffragiis, et omnibus plene perpensis, de eorum consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praedictos libros ubicumque, et quocumque idiomate, seu quavis editione, aut versione hucusque impressos, aut in posterum, quod absit, imprimendos, tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac in In 1835,,Einleitung. Erste Abtheilung. Münster in der Cop,,penrathschen Buch- und Kunsthandlung 1829. III. Christkatholische Dogmatik, von Georg Hermes, Doc,,tor der Theologie und Philosophie, Professor der The,,ologie an der Rheinischen Friedrich-Wilhelms-Universi,,tät Bonn, und Domkapitular der Metropolitankirche zu ,,Köln, nach dessen Tode herausgegeben von Dr. J. H. ,,Achterfeldt, ordentl. Professor der Theologie an der ,,Universität, und Inspector des Kotholisch-Theologischen. ,,Convictoriums zu Bonn. Erster Theil. Münster, in ,,der Coppenrathschen Buch- und Kunsthandlung. 1834. (videlicet Latine) .... (1.) Introductio in Theologiam Christiano-Catholicam, Auctore Georgio Hermes, Theologiae Dogmaticae in Academia Monasteriensi Professore, Pars Prima, introductionem philosophicam continens. Monasterii ex Biblio- atque Iconopolio Coppenrath 1819. (II.) Introductio in Theologiam Christiano-Catholicam, auctore Georgio Hermes, Theologiae, et Philosophiae Doctore, in Rhenana, Friderico-Wilhelmiana Academia Bonnensi Theologiae Professore, et Capitulari Cathedrali Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis. Pars altera, introductionem positivam continens. Monasterii ex Biblio-atque Iconopolio Coppenrath. 1829. (111.) Dogmatica Christiano-Catholica, Auctore Georgio Hermes, Theologiae, et Philosophiae Doctore, in Rhenana, Friderico-Wilhelmiana Academia Bonnensi Theologiae Professore, et Capitulari Ca→ thedrali Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis, post eius mortem edita a Dr. J. H. Achterfeldt in Academia Theologiae Professore Ordin., ac Catholici Convictorii Theologici Bonnensis Inspectore. Pars Prima, Monasterii ex Biblio - atque Iconopolio Coppenrath. 1834. Hos igitur libros tradi iussimus Theologis Germanicae Linguae peritissimis omni ex parte diligentissime perscrutandos, qui praecipua ex eisdem notanda loca excerperent, longo etiam, si opus fuisset, orationis tractu, prout sensuum, verborumque contextus exigere videretur, eaque in latinum versa accuratis notarent animadversionibus: quae omnia sedulo, et consideratissime praestiterunt, atque cum iam vulgata fama inveniuntur omnino concordes. Praeterea eadem excerpta loca una cum censoriis memoratorum Theologorum notationibus 1835 tradita sunt aliis etiam S. Theologiae Magistris ad Catholicam trutinam iterum revocanda; et omnes unanimi consensione convenerunt, illis in locis contineri doctrinas absonas a Catholicarum veritatum principiis, plura reperiri perperam disputata, plura ex ambiguo dicta, plura flexiloqua, et obscura ad implicandam et vitiandam Catholicorum Dogmatum intelligentiam arte, et apte concinnata, et ut plurimum ex Acatholicorum commentis, erroribusque congesta. Tandem rem totam ex integro discutiendam, et examinandam deferri voluimus ad Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales in tota Republica Christiana Inquisitores Generales. Hi autem omni studio, prout rei gravitas postulabat, cuncta, et singula expendentes, post maturam discussionem in Congregatione coram Nobis habita, diiudicarunt, evanescere auctorem in cogitationibus suis, pluraque in dictis operibus contexere absurda, et a doctrina Čatholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam Fidei, et credendorum regulam: circa Sacram Scripturam, Traditionem, Revelationem, et Ecclesiae Magisterium: circa motiva credibilitatis: circa argumenta, queis existentia Dei adstrui, confirmarique consuevit: circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, iustitiam, libertatem, eiusque finem in operibus, quae a Theologis vocantur ad extra: nec non circa Gratiae necessitatem, eiusdemque, ac donorum distributionem, retributionem praemiorum, et poenarum, inflictionem: circa Protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires; eosdemque libros, tamquam continentes doctrinas, et propositiones respective falsas, temerarias, captiosas, in Scepticismum, et Indifferentismum inducentes, erroneas, scandalosas, in Catholicas Scholas iniuriosas, Fidei Divinae eversivas, haeresim sapientes, ac alias ab Ecclesia damnatas, prohibendos, et damnandos esse censuerunt. Nos itaque, auditis praefatorum Cardinalium suffragiis, et omnibus plene perpensis, de eorum consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praedictos libros ubicumque, et quocumque idiomate, seu quavis editione, aut versione hucusque impressos, aut in posterum, quod absit, imprimendos, tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac in In 1835 dicem librorum prohibitorum referri mandamus; hortantes, et obtestantes in Domino Venerabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos, et Episcopos, aliosque Locorum Ordinarios ut memores, districti, ac durissimi iudicii, quod eis a Pastorum Principe fiet de instructione, regimine, et custodia Gregis ipsis commissi, nedum memoratos libros a scholis repellere, verum etiam proprias Oves ab huiusmodi venenatis pascuis omni cura, et sollicitudine avertere satagant. Ut autem eaedem praesentes Litterae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et decernimus, illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, nec non Curiae Generalis in Monte Citatorio, ac in Acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus Nostris, ut moris est, publicari illarumque exempla ibidem affixa relinqui. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die xxvI. Septembris Anno MDCCCXXXV. Pontificatus Nostri Anno V. E. CARD. DE GREGORIO. Decretum. diem Apostolicis litteris datis die 26 Septembris anno superiori a SANCTISSIMO D. N. GREGORIO divina providentia PP. XVI praeter primam et secundam partem Introductionis in Theologiam Christiano-Catholicam a Georgio Hermes conscriptae, aliud ipsius Hermesii opus, cui titulus,,Dogmatica Christiano-Catholica" damnatum fuit. Universum hoc opus Dogmaticae Christiano-Catholicae, quod ad eam usque per Doctorem J. H. Achterfeldt post Hermesii obitum pervulgatum fuerat, examinandum diligentissime, adscitis etiam Theologis Germanicae linguae peritissimis, apprime curaverat eadem SANCTITAS SUA, antequam in Congregatione Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana Generalium Inquisitorum coram Se habita damnandum illud decerneret, prout memoratis Apostolicis litteris Ecclesiae universae denunciatum est. Cum vero in exscribendo titulo illius operis Dogmaticae Christiano - Catholicae una cum Prima parte recensitae non fuerint Secunda et Tertia, eodem titulo, iisdem typis, et eodem anno editae, |