Gambar halaman
PDF
ePub

mus. Atque ita sperare licet fore, ut mutuam fiduciam habentes 1837 observantesque aureum illud S. Augustini dictum,,in necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus charitas", ad luctuosissimas discordias pellendas, ad revocandam pacem inter Catholicos maxime necessariam, ad malum, quod Ecclesiae minitabatur, in bonum convertendum Deo iuvante vires nostras conferamus.

Optima quaeque Tibi, Reverendissime Praeposite Generalis, precantes permanemus cum singulari observantia

Romae

Calend. Iulii 1837.

Reverentiae Tuae

obsequiosissimi servi

Dr. BRAUN et Dr. ELVENICH.

VII.

Responsum Praepositi Generalis S. I. ad Braunium et Elvenichium.

Eruditissimi Domini,

Professores Clarissimi!

Humanissimas literas Vestras, Kalendis Julii ad me datas, una cum parte aliqua Methodologiae ex 1° Volumine Theologiae Dogmaticae Hermesii, e Germanico in Latinum conversa, accepi postridie illius diei ad Vesperam. Reliqua eiusdem operis, quae brevi submittenda nuntiatis, a probe cognita diligentia Vestra exspecto, ut, quod mihi a SSmo Dno impositum est, executioni mandari possit, scilicet, ut latinam versionem Vestris confectam curis cum Germanico conferamus. Siquid porro dubii circa versionem istam a Vobis concinnatam, circa versionem inquam, nam de hac sola agitur, occurrerit, de eo Vobiscum amice omnino communicare non omittam.

Ceterum optandum esset, ut Vestrae versionis opera a primo volumine, quod ipse Hermesius, dum in vivis agebat, edidit, ab Introductione, inquam, philosophica inchoaretur, neque omissa ipsa praefatione, in qua auctor omnem totius operis sui longique laboris rationem exposuit. Cum enim in Hermesii systemate plus nimio tribui humanae rationi, sedes Apostolica iudicaverit, et ex hoc, veluti semine, ceteri errores, de quibus in damnatione ipsorum librorum, pullulasse videantur; in primis operae pretium esset, ut, quoniam linguae germanicae minus gnaros fuisse existimatis, qui primi versionem latinam Sanctae Sedi obtulerunt, Vos ab eo quod praecipuum est, et in quo rei totius cardo vertitur, initium duceretis. Cumque incredibilis hominum multitudinis tranquillitatem et salutem ab hoc negotio pendere censeatis: summi profecto momenti est, ut quam minimum fieri possit morae trahatur.

--

Utique, Viri Eruditissimi, auxilium Domini humili prece imploremus invocemus Patrem Tuminum, ut illuminatis oculis veritatem agnoscant omnes, et agnitam omnes amplectantur bona voluntate, cuius fructus dulcissimus est pax vera et vera concordia.

[blocks in formation]

1837

Haec ego summa bona, ut mihi semper, ita Vobis, Viri Clarissimi, ex animo precor, et debita cum observantia permaneo Professores Eruditissimi

[blocks in formation]

Vir Doctissime et Colendissime,

Praeposite Generalis Reverendissime!

Transmittimus ad Te, Reverendissime Domine, aliam partem Methodologiae, quam Hermesius primo Theologiae Dogmaticae volumini praemisit. Quod dum facimus, non alienum ab hoc loco arbitramur paucis significare, quid sit, cur primum hanc Methodologiam exhibere coeperimus, neque in exhibendis Hermesii libris sequamur eum ordinem, qui Tibi, Vir Reverendissime, quemadmodum intelligimus ex litteris humanissimis Nonas Julias ad nos datis, praeferendus esse videtur,

Propterea igitur initium ab illa Methodologia faciendum putavimus, quia in hac illud ipsum, quod etiam ex Tua sententia pro cardine totius rei habendum est, praecipue pertractatur, ita quidem ut ex iis quae et clarissime hic et satis copiose explicata sunt, maxima et vera lux afferatur ad certam intelligentiam eorum, quae de eodem argumento sive in Introductione Philosophica sive alibi Hermesius enuntiavit. Vix dubitamus, Vir summe Venerabilis, quin in eandem nobiscum sententiam iturus sis, ut primum Methodologiam perlegeris.

Introductionem autem Philosophicam non possumus modo exhibere: neque enim huc attulimus latinam istius libri translationem, neque talis translatio propter libri amplitudinem ipsiusque operae difficultatem intra breve temporis spatium a nobis confici posset, praesertim quum id etiam negotii habeamus, ut ad locos qualescunque, qui in Hermesii operibus obscuri aut ambigui videri queant, idoneas notas atque illustrationes paremus. Cetera a nobis institutum est, ut complures in Germania Theologi et Introductionem Philosophicam et reliqua Hermesii opera (excepto quinto volumine, cuius translationem attulimus) brevissimo quo fieri poterit tempore in Latinum convertant, conversa huc mittant. Attamen priusquam libri mittendi veniant in manus nostras, facile tres menses elabentur tum ob locos longinquiores tum ob rei perficiendae difficultatem. Atque hoc perpendentes animo nostro non possumus non existimare maxime e re fore, si ex Hermesii operibus, praecipue ex Introductione Philosophica ipsi loci, qui offensionem dedere, nobiscum communicarentur. Quapropter etiam, ut istud fieri cures nosque voti non immodesti compotes reddere velis, non dubitamus ex Te, Reverendissime Domine, ea qua est observantia rogare. Poterit quidem hoc pacto negotium multo citius ad exitum perduci, id quod nobis videtur esse non parum optabile.

Precantes ut iteratam singularis nostrae erga Te observantiae 1837 testificationem ratam atque acceptam habeas, permanemus

Romae

5. lul. 1837.

Reverentiae Tuae

obsequiosissimi servi
Dr. BRAUN, Dr. ELVENICH.

IX.

Responsum Praepositi Gener. S. 1. ad Braunium et Elvenichum.

Eruditissimi Viri,

Professores Clarissimi!

Responsum ad humanissimas Vestras d. 5. huius datas tantisper differre mihi necesse fuit, dum Sanctissimi Domini mentem circa ea, quae a Vobis proponebantur, intelligerem; quo certius Sanctitatis Suae sensa Vobiscum, Viri Eruditissimi, communicarem. Id quod iam, qua par est, fidelitate praestare aggredior. Inprimis novum plane accidit, nec parum displicet Sanctitati Suae, quod, cum versionem operum Hermesii, a Vobis Vestrisque adornatam, Vos ipsos Romam allaturos existimaret (sic enim proposita res fuit, cum de Vestro ad Urbem adventu ageretur) nunc demum intelligat, versionem illam, pro maiori atque praecipua parte, necdum confectam esse, et in plures menses istud qualecunque negotium Vestrum protractum iri. Enimvero Vestras tam diuturnus in Urbe moras illud habere incommodi gravissimi, quod in Vobis ceterisque Hermesii sectatoribus inde spes ali videatur, fore ut iudicium, quod de Hermesii doctrina Sancta Sedes iam protulit, aliquatenus immutetur, Quam quidem spem inanem omnino esse Sanctitas Sua diserte Vobis denuntiari jubet.

Quod enim versionem a Vobis ipsis conficiendam accipere non recusavit, eo unice id factum est, ut Vobis, qui bonae voluntatis Vos esse profitebamini, gratificaretur; minime vero, quod inde ipsam Hermesii doctrinam melius cognitum iri existimavit. Etenim in huiusmodi negotiis tractandis ea ratio tenetur a Sede Apostolica, tam lente, tam caute, tam mature proceditur, ut praeter divinam assistentiam, quae Petro eiusque successoribus a Christo Domino promissa est, quamque nemo Catholicus in dubium vocare potest, humana etiam media omnia adhibeantur, quibus omne periculum immaturae decisionis evitetur. Et vero in iudicio de Hermesii doctrina, quod statutum fuit, iure meritoque statutum fuisse, vel ex ipsis Hermesianorum apologiis, (quas inter Acta Hermesiana, latine edita et a S. Patre lecta et perpensa), novis rationibus Sanctitati Suae persuasum est.

[ocr errors]

Quod autem notas a Vobis parari, Viri Eruditissimi, atque illustrationes ad obscuros vel ambiguos Hermesii locos, dicatis, Sanctitas Sua, qua est sapientia, observat, notis quibuscunque vel illustrationibus Hermeșii doctrinam, quam eius ipsius verba prae se ferunt, neque immutatum iri, neque emendatum. Ac ne illud quidem Hermesii doctrinae profuturum, si forte, quae in eius systemate male, minus orthodoxe, ab eo dicta sunt, ea alibi reclius ab eodem dicta esse ostenderetur. Nam vel inter eos, qui plane incredulitatem professi sunt, non deesse, quorum errores ex

1837 illorum ipsorum libris planissime confutari possint. Hoc enim proprium esse eorum, qui errorem vel erroneum systema sectantur, ut ipsi sibi non cohaereant.

Denique moras necti inutiles etiam inde Sanctitas Sua colligit, quod, cum ratio postularet, ut versionis a Vobis exhibendae initium ab illis Hermesii scriptis duceretur, in quibus proprium systema suum ipse auctor exposuit, ab Introductione scilicet eiusque praefatione, Vos contra, inverso ordine, a posthumis eius operibus inceperitis..

Quapropter, cum res ita se habeant, liberum Vobis esse, ad propria reverti, nullam enim amplius existere causam, cur in Urbe moremini.

Atque haec sunt, quae iussu Sanctitatis Suae ad literas Vestras respondenda habebam. Restat, ut Vos, Viri Eruditissimi, orem obtesterque, ut qua mente Romam vos venisse non semel professi estis, eam conservetis, et opere ipso et factis ostendatis fidem Vestram aliam non esse nisi Romanam, quemadmodum ipsi mihi dixisse Vos memini; neque Lamennaisium, ut hoc recenti exemplo, praetermissis antiquioribus, utar, imitemini, qui suam erga S. Sedem obedientiam verbis amplissimis protestatus, factis denique ostendit, ad Urbem se tunc quidem venisse, non ut a Sede Apostolica doceretur, sed ut eam doceret, quod quidem quam luctuosum exitum habuerit, Vos ipsi videtis. Cum omni benevolentia et observantia permaneo D. D. Professores

[blocks in formation]

Epistola Braunii et Elvenichii ad Cardin. Lambruschinium.

Reverendissime atque Eminentissime

Princeps ac Domine!

Quanto erat solatii plenior spes, quam capiebamus, quum de exhibenda et conferenda Hermesii operum translatione per litteras d. 9 lunii benevolentissime datas, nos certiores fecisses, Reverendissime et Eminentissime Princeps: tanto magis nos perculit maioremque animo nostro moestitiam et curam iniecit epistola gravissima, quam paucis ante diebus misit ad nos Reverendissimus Pater Roothaan, Soc. Iesu Praepositus Generalis. Cuius quidem epistolae itemque earum epistolarum, quae praeviae fuerunt, copias ad Te, Eminentissime Princeps, qui de negotio suscipiendo primum nobis significasti, transmittendas esse putavimus; idque dum facimus, liceat nobis de postremae epistolae argumento pauca quaedam subiungere et sapienti Tuo iudicio cum summa, qua par est, devotione submittere.

Quum e Germania discessimus, non habebamus cognitum exspectari a S. Sede Apostolica, ut integra omnium Hermesii operum translatio huc asportaretur. Enimvero si cognitum habuisse

[ocr errors]

mus, non suscepissemus iter, nisi prius absoluta eiusmodi transla- 1837 tione. Atque hoc ita esse magis etiam ex eo apparet, quod licentia itineris faciendi ab initio nobis concessa non ultra quatuor menses egreditur, quum tamen hoc temporis spatium parandae demum illi translationi minime sufficiens esse facile intelligatur. Ingredientes viam id maxime agi putabamus, ut ipsius scholae Hermesianae, quae in suspicionem heterodoxiae venerat, doctrina S. Sedi accuratius exponeretur, atque ut hac ratione luctuosissimae discordiae et turbae in Germania exortae sedarentur. Ad quem quidem finem assequendum exspectabamus fore, aut ut ipsi, venia eius rei impetrata, legitimis ludicibus explanatam et scholae persuasionibus convenientem fidei professionem proponeremus, aut ut a S. Sede Apostolica fidei catholicae professio nobis et universae scholae ad subscribendum proponeretur. Sed rescivimus post nostrum in Urbe adventum desiderari, ut translatio operum Hermesii ab ipsis huius viri discipulis parata exhiberetur adscitoque arbitro linguae Germanicae perito cum textu iterum conferretur. Cui desiderio ac voluntati iudicavimus sine ulla mora esse obtemperandum, quippe in iustam incursuri reprehensionem, si minus parati ad obediendum extitissemus. Primum igitur non solum nosmet ipsi partem aliquam ex Germanico in Latinum convertere itemque translationem voluminis quinti suasore Reverendissimo Episcopo Trevirensi morte defuncto iam pridem paratam et a nobis, si forte eius usus esse posset, bucce allatam corrigere et emendare per totum diem labore improbo et indefesso (unius etiam nostrum valetudine propemodum semper adversa aliquantum impedito) conati sumus, sed etiam illico curavimus, facta pensi distributione inter viginti et amplius viros, ut reliqua omnia citius melius redderentur latine, reddita huc mitterentur. Quod autem praeterea ad obscuriores ambiguosve locos visum est modestissima ratione subiicere notas adque illustrationes, quae scholae de his locis sententias clarius exprimerent, nosque etiam corrigendi et edocendi, si quid minus probaretur, ansam et opportunitatem legitimis ludicibus praeberent; id ipsum S. Sedi Apostolicae non ingratum esse futurum sincera mente cogitavimus. Omnino non diffitemur, quum ad negotium nobis impositum paratissimi accessimus, propter ipsam huius negotii rationem a nobis spem eam fuisse conceptam fore, ut sententia de Hermesio lata aliquatenus immutari posset. De moris autem inutilibus nectendis id enim coram Deo, qui renes et corda hominum scrutatur, asseverare possumus ne levissima quidem nobis cogitatio incidit; nam quum astutiis uti malisve artibus in omni re turpe ducimus, tum in bac causa gravissima id maxime impium fore nobis persuasissimum est.

[ocr errors]

-

Gratissimo animo memores singularis benevolentiae et gratiae, quam hucusque erga nos declarasti, Reverendissime atque Eminentissime Princeps, ut eandem propensae voluntatis affectionem inposterum nobis conservare digneris, maximopere rogamus, Per quantum temporis spatium manere licebit in Urbe, id unice eo impendere cupimus, ut de vera scholae Hermesianae doctrina accuratam rationem modestissime reddentes, omuem heterodoxiae suspicionem, in quam incidit schola, ratione ea, quae videbitur accommodatissima, tollamus, Parati sumus professionem fidei a

« SebelumnyaLanjutkan »